Latin
INSTITVALORIS
Pierre Gassendi, Institutio astronomica 148
Unproofread scanNot analysed yet
Quae eadem proportione sunt circa posteriorem Figuram Totalium Eclipseon supplenda. Praetereo heic Luculam illam, quae in deficiente Luna obseruatur (quaeque per Totalem praesertim Eclipsin tantò rubicundior, obscuriorque euadit, quantò magis Luna versus vmbrae axem, centrumve accedit) esse videri ex refractione radiorum Solarium, qui praetergredientes atmosphaeram terrenam, versus vmbrae axem ita deflectuntur, vt ipsam vmbram veluti dilutiorem efficiant, ac tantò magis, quantò minùs à margine receditur; tantò minùs, quantò magis ad axem acceditur, quò radij iam pauci, nullive perueniunt, quibus Luna vix, ac ne vix quidem interdum visibilis fiat.