Latin
INSTITVALORIS
Pierre Gassendi, Institutio astronomica 149
Unproofread scanNot analysed yet
Praetereo &Penumbram illam, seu obscurationem, quae initio penè inconspicua, addensatur sensim ad marginem Lunae (&porrô priusquàm disci temeratio quasi falcata appareat) ex eo creari, quòd Terra sensim subeunte Solem, lux in Luna sensim minuatur; &is eius margo euadat sensim, seu magis, magisque obscurus, cui plures, pluresque Solis partes praeripiuntur. Quod idem proportione dicendum dePenumbra illa, quae sub finem Eclipseos, restituto iam limbo, superstes, idcirco sensim euanescit, quòd plures, pluresque Solis partes, subductâ paullatim Terrâ, reuelentur.