Latin
TVTIONIS
Pierre Gassendi, Institutio astronomica 158
Unproofread scanNot analysed yet
Heic adnotandum, nomine Terrae, Telluris-ve intelligi globum hunc compactum ex terra speciatim vocata, &aqua ipsi interfusa, &corporibus exinde prognatis. Huiusmodi autem corpora habenda sunt, Animalia, Plantae, Lapides, Mineralia, Meteora, Ignis ipse (provt ex pingui, quae terrena est, materia creatur) Aër etiam, seu Atmosphaera (quatenus aliud nihil est, quàm textura quaedam vaporum, corpusenlorumve ex terra, &aqua, mistisque rebus exhalatorum) ipsaque non altùm admodum euecta, ac folidiorem interim terrae, &aquae orbem, eo pene modo, quo lanugo malum cotoneum, circumvestiens