Latin
TVTIONIS
Pierre Gassendi, Institutio astronomica 157
Unproofread scanNot analysed yet
Ita Philolaus, Aristarchus Samius, Plato iam maturior, itemque Seleucus Mathematicus, &Hicetas, siue Oicetas (vtroque enim nomine videtur idem intelligi, imò etiam fortè nomine Nicetae, vt promde eius opinio potuerit fuisse non vndique ipsi Ciceroni perspecta) insuperque alij nonnulli. Iam Nicolaus Copernicus, qui fuit Canonicus Torunensis, &ante annos paullo plus centum floruit, imitatus est hosce posteriores; sed ita nihilominus, vt suppleuerit aliqua, quae fuisse a veteribus animaduersa Authores non tradunt. Ex quo autem opinio instautata ab illo fuit (neque enim perinde restitui à Cardinali Cusano, motus Terrae propugnatore, saeculo antè vno, potuerat) amplexi eam sunt Rheticus, Rothmannus, Maestlinus, Laudibergius, Schickardus, Kepplerus, Galileus, alijque penè innumeri. Atque id quidem ne Origanum, Lorgomontanum, &aliquos alios ex recentioribus memorem, qui adhaerentes prioribus, detinentesque Terram in centro, tribuere ipsi motum diurnum; &tum reliquere leve motus proprios explicatiùs, quam veteres. tum concessere Firmamento, seu sphaerae Fixarum motum illum lentum, hoc est reuolutionem vnam, intra annorum viginti quinque millia, de qua supetiore libro dictum est.