Latin
ASTRONOMICAE
Pierre Gassendi, Institutio astronomica 16
Unproofread scanNot analysed yet
Adnotandum est potiùs circa Axem, quo Globulus ille in medio huiusce interstitij sustentatur; non fustentari quidem similiter Terram Axe vllo visibili, qui ad ipsum caelum terminetur; sed intelligi tamen lineam indiuiduam per ipsius, ac Mundi centrum transeuntem, quae heine inde producta ad vsque Primum mobile, in ea duo puncta desinat, quae appellant Polos, seu Cardines Mundi; adeò proinde, vt Poli Mundi nihil aliud sint, quàm extrema Axis.