Latin
ASTRONOMICAE
Pierre Gassendi, Institutio astronomica 17
Unproofread scanNot analysed yet
Diximus iam horum Polorum vnum esse Boreum, seu Septentrionalem, alium Austrinum, seu Meridionalem: Ille autem solet praetereà dici Arcticus à vicinia Vrsae geminae, quae Graecis ἄρητος (quippe &iam diximus ab eius vicinia reciprocè dici Polarem eam Stellam, quae in caudae Vrsae minoris extremo est sita, ac ab ipso distat, hocce tempore, duos gradus cùm tribus quintis) iste verò Antarcticus, quòd sit Arctico è regione. Appellantur autem Poli, seu Cardines Mundi, quòd praecipua pars Mundi, caelorum nempe Machina, super ipsis dietim vertatur (πολεῦ enim vertere est) &conuersionem integram ab ortu in occasum perficiat. Notum est fuisse quoque Polos Vertices latinè à vertendo dictos; ac Poëtam proptereà ita expressisse conspicuum nobis Arcticum, &Antarcticum inconspicuum. Hic Vertex nobis semper sublimis, at illum Sub pedibus Styx atra videt, Manesque profundi. Quin etiam Poli Mundi dicuntur (ac etiam Primi Mobilis) vt distinguantur à Zodiaci Polis, super quibus scilicet fiunt conuersiones propriae Secundorum Mobilium, siue caelorum inferiorum (eaeque tendendo ab occasu in ortum obliquè) imprimis autem ipsius Solis, qui quòd continenter incedat per lineam dictam Eclipticam, idcircò Poli Eclipticae &praecipui sunt, &frequentiùs nominitantur. Heine Mundi quoque Axis vocatur, qui terminatur ad Polos Mundi, &circa quem verti tota caelorum Machina diurno illo motu intelligitur; cùm Axis Zodiaci ille sit, qui etiam per terram traijci intellectus, ad inferiores caelos terminatur, &circa quem fieri concipimus propriam cuiusque conuersionem. Vnde &solent in quibusdam Sphaeris concludi tum circuli, tum portiones axium, quibus caeli, &axes, Solis, ac Lunae potissimùm, repręsentari quadantenus possint. Tametsi verò quilibet Axis per mediam trajectus terram concipiatur; quia nullus est tamen praeter Mundanum fixus, idcirco hic solus, qua parte ex terra heinc inde quasi egreditur, duo in terra designat puncta, quae quòd directè subjiciantur caelestibus Polis, dicuntur ipsa quoque Poli (ipsius terrae videlicet) &alter quidem similiter Arcticus, seu Boreus; alter Antarcticus, seu Austrinus. CAP. V. De Horizonte. D Circulos quod attinet, ille Horizon dicitur, Aqui in Sphaera extimus est, &caeteros ambit. Repraesentat verò in Mundo illum circulum, qui dum in planitie versamur, oculosque circumducimus, apparet nobis quasi quaedam caeli, terraeque commissura; ac idcircò Graecè δειζον, &Latinè Finiens, Finitorque dicitur, quòd quicquid videmus ex terra, definiat; &partem etiam caeli visam à non visa dirimat; duoque Hemisphaeria, quae vocant Superius, Inferiusque distinguat. Is est, supra quem emergentia Astra oriri dicuntur, infra quem labentia dicuntur occidere.