Latin
CAPVT II
Pierre Gassendi, Institutio astronomica 161
Unproofread scanNot analysed yet
Adjicere deinceps licuit incedentem pari modo Iouem inter Martem, ac Saturnum, eâ ab illis ferridistantiâ, vt in ipsorum interstitio circumductas sibi habeat tanquam asseclas quatuor quasi Lunas, siue mavis stellulas solo telescopio conspicuas, &Medicea Sidera à Galileo indigitatas; quae vnà cum ipso loue ita circa Solem vehantur motu duodecenni, vt interim tamen motus peculiareis circa ipsum obeant, intima die vno, cum dodrante; succedens diebus tribus cum semisse; tertia diebus septem cum sextante; extima diebus sexdecim cum besse. Adjiceremus Saturno quoque circumferri duos asseclas, si qui duo orbiculi ad latera eius interdum apparent, eadem formâ constanter forent, &non interdum acuminarentur, exporrectisque quasi bracchiis, relictoque medio interuallo, quasi ansulae Saturno haererent; interdum quasi vnum, idemque cum ipso corpus euaderent, prouectis contractisque heinc inde versus extremas cuspides interuallulis; ac tanta insuper varietate Saturni corpus transformarent, vt expectandum omnino sit, quovsque tota &facierum, &periodorum diuersitas obseruata sedulò fuerit, priusquàm aliquid pronuntietur.