Latin
CAPVT II
Pierre Gassendi, Institutio astronomica 162
Unproofread scanNot analysed yet
Adjiciendum quin etiam erit circumferri duos Veneri, si verum sit, quod scribitur, obseruatos duos ante paucos menseis à Fontana Neapolitano; qui eximio illo suo telescopio perhibetur etiam in Marte detexisse quasi globulum ad centrum, &proximè oram circulum quasi nigricantem; vti &in Ioue duas, treisve transversas nigricanteis, fasciolas, cuiusmodi nihil nos adhuc potuimus telescopio nostro, Galileano licet, ipsoque praeclaro deprehendere. Vtcumque sit; constare potest, esse Planetas quosdam primarios, ac veluti principes, vt putà Mercurium, Venerem, Tellurem, Martem, Iouem, &Saturnum; quosdam secundarios, ac veluti pedissequos, Lunas nimirùm, tam Terrenam, quàm Iouialeis, quàm caeteras, quae reliquis globis possunt circumduci. Postremò, censuit Copernicus spatium à Saturno ad vsque Fixas interceptum, esse ingens, ac peQuippe &distantiam Fixarum à nè immensum. Terra tantam fecit, vt non modò ipse Tertae globus ad regionem Fixarum collatus puncti instar sit, quod à nemine non admittitur; sed puncti etiam instar sit, quem ipse alioquin Magnum orbem dicit: ipsum scilicet quasi caelum Terrae, siue in quo Terra circuitum circa Solem peragit, cuiusque adeò semidiameter est ipsa inter Terram, Solemque distantia.