Latin
CAPVT VI
Pierre Gassendi, Institutio astronomica 174
Unproofread scanNot analysed yet
Nam Planetas quidem ex se neque graueis, neque leueis esse; ac ideò posse minimo impulsu, momentove mutare locum; Radios verò, quos experimur impingi, reflecti, subingredi, discutere, exurere, ac dissoluere corpora, posse ea vi pellendi esse praeditos, qua Planetas nullatenus resistenteis moueant, atque circumducant. SECVNDò, si dispositionem tam quoad Magnitudinem, quàm quoad Motum Planetarum spectes; erit Mercurius minor simul, &celerior Venere, haec Terrâ, haec Marte, hic loue, hic Saturno; quae series &concinna est, &instituto naturae digna. Ac series quidem motuum citra omnem controuersiam est: quod ad magnitudinum verò seriem spectat, non desunt quidem, qui existiment Terram esse non modò Marte, verùm etiam loue maiorem: sed nempe cùm res pendeat ex limitatione parallaxeos, &apparentis diametri, quod negotium esse aleae plenum superiùs insinuatum est: mirum nihil est aliquibus, secus quàm caeteris videri. Vtcumque autem sit; saltem constat in vulgari Systemate nihil esse posse perturbatius, tam quod ad magnitudinum, quàm quod ad motuum seriem spectat. Nam in eo Luna est Mercurio maior, hic minor Venere, haec minor Sole, hic maior Marte, hic minor Ioue, hic maior Saturno. Et rursùs; mouetur Luna motu menstruo, Mercurius annuo, Venus etiam, Sol pariter, Mars annis 2. Iupiter 12. Saturnus 30. Firmamentum 25000. Nona sphaera 1709. Decima 3400. Primum mobile horis 24. TERTIO, praeclarè exinde explicatur, quam ob rem Mercurius, &Venus non multùm digrediantur à Sole, neque vnquam Terram se inter, ac Solem constitutam habeant; Mars verò, Iupiter, ac Saturnus digrediantur summoperè, ac Terram interdum se inter, ac Solem intercipiant.