Latin
CAPVT VI
Pierre Gassendi, Institutio astronomica 175
Unproofread scanNot analysed yet
Nempe vel sola Systematis inspectio rem clarè demonstrat: cùm iuxta communem sententiam fingere lineam inter Terram, Solemque tensam oporteat, in qua centra Epicyclorum, tam Mercurij, quàm Veneris, quasi illigata cohaereant; &ab hac tamen illigatione centra Epicyclorum Martis, Iouis, ac Saturni libera sint; neque afferri alia disparitatis ratio, quàm Systematis inconcinnitas possit. Ne memoretur interim, quàm immanem fieri oportuerit caeli Veneris crassitudinem, vt intra ipsam tantae capacitatis excauaretur Epicyclus, qui digressiones maximas heinc inde à Sole complexurus, ostentaret diametrum quartae, &liùs parti ambitus caelestis subtensam. QVARTO, praeclarius adhuc est, quod ex hoc Systemate, &motu Telluris per Zodiacum supposito, tum farrago illa Epicyclorum aboletur; tum omnes Planetarum Stationes, Repedationesque tolluntur; tum vnusquisque Planeta suo vno motu, vnoque tenore, ac in eandem partem constantissimè agitur; vt sanè decet corpora tanta; ac interim quicquid Stationis, Retrogradationisque, &in ipsa quoque Directione alterationis motus, est, affingitur ipsis Planetis à visu, ob Terram inter eos translatam.