Latin
AURALIS
Pierre Gassendi, Institutio astronomica 18
Unproofread scanNot analysed yet
An autem, cùm Geometria non agnoscat corpora plura vocata Regularia, quàm quinque: tribuit Deus illorum formas corporibus quinque Simplicibus Mundi; Cubicam videlicet Terrae, Icosahedricam Aquae, Octahedricam Aëri, Pyramidalem Igni, Dodecahedricam Coelo? Ita quidem ipsemet Plato, Pythagoreos imitatus: vtcumque id esse accipiendum constet, non de figura sanè totali, ac externa; sed aut de Proprietatibus symbolicè significatis, verbi caussâ soliditate, fluiditate, mobilitate, &caeteris, vt vulgaris sententia est; aut de Harmonicis regionum Planetariarum interuallis, vt non desunt, qui autument; aut, citra ambages, de figuris Atomorum, corpusculorumve Δια σμικρότητα, ob paruitatem inconspicuorum, ex quibus Deus vnumquodque corporum primorum contexuerit, vt ille in Timaeo non obscurè insinuat, &nonnulli, quos inter Simplicius, Pachymeriusque, interpretantur. Vtcumque sit autem, &quaecumque habeantur praecipua Mundi corpora; constat profectò posse nihil ipsis regularius formariNam &quam vis non admittatur illa Mundi Anima, quae ἐκ ταυτοῦ, καὶ ἑτέρου, ex Eodem, &Diuerso composita, &quasi tertia Natura facta, contineat in sese rationes harmonicorum numerorum, ipsique adeò accommodetur decantatus ille Quaternio, Sacramentum Pythagorae, &ἀεννέου φύσεως παγὰ, sempiternae naturae fons, propter denarium (&ipsum quidem Principiorum) numerum, quem eius partes iunctae componunt; propterque praecipuas Consonantiae species, quarum proportiones ambitu suo complectitur (cùm quatuor ad duo, &duorum ad vnum sit proportio dupla, qua constat Diapason, seu vocata Octaua; trium ad duo, sesqui altera, qua Dapente, seu Quinta; quatuor ad tria, sesqui.