Latin
AURALIS
Pierre Gassendi, Institutio astronomica 19-2
Unproofread scanNot analysed yet
tertia, qua Diatessaron, siue Quarta) Nihilominùs manifestum est eam esse naturam Mundanorum corporum, vt, seu molem spectes, qua maxima sunt: seu contexturam, qua integerrima; seu cohaesionem qua congruentissima; seu figurationem, qua speciosissima; seu positionem, qua decentissima; seu mutuam habitudinem, qua ordinatissima; seu motionem, quietemve, qua durabilissima; seu finem, ac destinationem, qua appositissima; seu aliud demùm quidlibet; esse nihil possit concinnius. Quare &nihil est necesse ad explicandam τοῦ ταυτοῦ, καὶ ἕτερου, Eiusdem, &Diuersi, seu Indiuidui, &Diuidui circa corpora naturam, progressiones Geometricas instituere ad duos primos Cubos, octo scilicet, ac viginti septem, ex quibus contextus numerus Triginta quinque dicitur Harmonia, quòd componatur aliunde quoque ex sex, octo, nouem, duodecim, in quibus etiam enumeratae proportiones harmonicae, ac insuper sesqui octaua, quae Toni maioris appellati est propria, consistunt. Neque item fingere Deum mistam ex vtroque naturam fecisse quasi literam lota, ex qua in longum bisecta, &partibus in medio reuinctis, ac in formam literae Xi, diductis, inque orbem oppositè conuersis, duplices coelorum conuersiones intelligantur; nimirùm &vna primi Mobilis, Sphaeraeve Inerrantium in occasum, ob naturam Eiusdem indiuiduam; &septem ipsorum Planetarum in ortum, ob naturam Diuersi diuiduam, &septupliciter subdistinctam.