Latin
CAPVT VIII
Pierre Gassendi, Institutio astronomica 190
Unproofread scanNot analysed yet
Scilicet viae Planetarum (quas nempe corporibus suis per aetherea spatia describunt, etiam dum vehis reuehique per Eccentricos, &Epicyclos supponuntur) obseruatae Ellipticae sunt; eo ferè modo, quo circa Lunam superiore libro insinuatum fuit: tametsi ita exigente facilitate calculi, intelligantur etiam Ellipses in Eccentricos, Epicyclosque reduci. Quod additur TERTrò, futurum, vt neque ijdem Planetarum Adspectus sint; neque eorumdem Latitudines; neque speciatim Lunae Phases, ipsiusque, ac Solis Eclipses perinde appareant, &c. Respondent, ista, &caetera perinde prorsùs apparitura; quandò, licet ipsa sit Terra, quae reuerâ describat Eclipticam; &Sol tamen est appariturus eam describere; &planetae caeteri, dum percurrent Zodiacum, videndi sunt variè cum ipso, ac inter se configurari, discedereque ab Ecliptica, seu latitudinem sortiri.