Latin
CAPVT VIII
Pierre Gassendi, Institutio astronomica 191
Unproofread scanNot analysed yet
Et quia Luna semper circa Terram feretur in orbita propria, quae perinde Eclipticam in oppositis Nodis secet; perinde prorsùs Phaseis subibit; &Soli conjuncta, aut opposita perinde apparens, perinde Eclipsin patietur, aut non patietur, opposita cùm erit; ac perinde creabit, aut non creabit in Sole, cùm erit conjuncta; absque vllo discrimine. Quòd subjicitur QVARTò, deridiculum esse, Terram, Elementorum faecem, caeleste corpus existimari, ac planetarum vnum censeri: Respondent, Terram non esse magis reputandam Mundi faecem, quàm Martem, aut anium planetam: Nam &quamvis luce careat, carere tamen caeteros quoque; &,si caeteri luce Solis splendeant, eandem pariter &ipsam splendere. Non esse eam minùs globosam, quàm illos; vt proinde per aetherea spatia circumduci perinde valeat. Non esse molis incongruae: cùm, vt minor aliquibus, ita maior caeteris sit. Et quamvis superficiem inaequabilem, asperatamque habeat; habere tamen &ipsam Lunam, vt Telescopio conuincitur: &habere caeteros quoque non esse improbabile, vel ex eo, quòd plusquàm ex vno sui puncto lucem Solis ad nos reflectant; ac aliunde obtusè luceant, neque Fixarum instar scintillent, tanquam maiore radiorum parte ob amfractus varios, aliò, quàm versum nos deflexa. Imô &quamvis generationes, corruptionesque in Terra fiant: non posse probari, quin fiant similiter in caeteris; tametsi ipsas non magis videamus, quàm videri possent ex Luna, &caeteris eae, quae in Terra fiunt. Si fiant, non posse proptereà ipsos reputari imperfectos: quoniam imperfectio est quidem posse vnam rem quampiam corrumpi, siue esse desinere, non autem manendo incolumem, posse ex corruptione quorundam, alia, aliaque progenerare.