Latin
CAPVT VIII
Pierre Gassendi, Institutio astronomica 192
Unproofread scanNot analysed yet
Esse sanè longè maiorem in ipsa Terra perfectionem parturire hanc tantam florum, aliarumque rerum elegantiam, cùm id citra vllum molis suae detrimentum faciat; quàm si corruptione immunis, absque vlla prorsus suae superficiei immutatione perseueraret. Ad haec, non modò Terram, &Lunam commutare vices, dum sese vicissim obscurant, &illuminant; sed etiam quicquid Venus, aut Mercurius apparent Terrae, apparere Terram Marti, Ioui, &Saturno. Et quicquid Mars, Iupiter, aut Saturius Terrae apparent, Veneri, &Mercurio Terram apparere; hoc est, quod attinet ad motum, formamque ipsius; quòd ad magnitudinis variationem, quod ad Phaleis, &caetera. Quod reputatur QVINTò inconcinnum, immensam adeò habere illam Fixarum à Terra distantiam, vt totus iste Magnus orbis puncti instar habendus sit: Respondent; cùm nulla sit ratio, nec sensu facta obseruatio, quae eam minorem esse conuincat; &ex ipsa aliunde supposita, Phaenomena omnia concinniùs saluentur, quàm dum minor, iuxta vulgarem opinionem, supponitur; ideò non videri eam iure inconcinnam existimari. Nam quòd vastitas quidem tanta reputetur superflua; videri illos, qui ita sentiunt, esse summi Opificis magnificentiae iniurios; dum non capientes, quorsùm Deus tam amplum Mundum fecerit; eius potentiam, sapientiamque ad sui captus, &,vt sic dicam, ad suae parsimoniae angustias deducunt.