Latin
CAPVT IX
Pierre Gassendi, Institutio astronomica 200
Unproofread scanNot analysed yet
Deinde, globum siue in boream, siue in austrum directum, perinde attingere scopum, ac si Terraquiesceret; quòd dum &machina, &scopus versus ortum feruntur, feratur simul &globus per aërem trajectus, ob superadditam à Terra vim; ex qua efficitur, vt haec tria, machina, scopus, globus, intraeandem rectam semper contineantur. POSTREMò illud, quòd nubes, aues, aliaque in aëre suspensa, apparerent semper rapidissimè ferri in, occasum. Sed respondent, primum; vt qui per transtra nauis salit, non modò motum sibi proprium, donec per aërem est, habet; verùm etiam motum impressum à naui, quo vnà cum naui transfertur, quamcumque in partem motu proprio saliat: Ita volucrem, v. c. dum supra Terrae superficiem ac per aërem volitat, habere praeter motum proprium, etiam generalem à Terra impressum, quo vnà cum ipsa transfertur, quamcumque in partem ipsa interim voliret, aut quomodocumque in aëre haereat, suspensave videatur. Quod idem proportione de nube, caeterisque dicendum est. Deinde, sicut salienti per transtra nauis, tunc motus nauis imprimitur, cùm eius pedes attolluntur; ita motus Terrae tunc imprimitur auibus, cùm primùm è Terra, arbore, aliave re Terrae haerente, simulque translata, assurgunt; repeti autem, ac velut inculcari, quoties volucres, ne ad perpendiculum, seu in locum Terrae, cui imminent, cadant, alis aërem verberant.