Latin
CAPVT IX
Pierre Gassendi, Institutio astronomica 201
Unproofread scanNot analysed yet
Nempe aër etiam cum Terra translatus fulcimenti loco est, cui illae innixae motus suos instaurent, vt esse possunt scamna transtris imposita, per quae ille dissultet. Denique, vt res meliùs concipiatur, considerandos esse pisceis intra aquam cuppa contentam, quam transferat nauis. Quippe, vt pisces vnà cum aqua motu generali nauis transferuntur, &interim tamen perinde aut haerent, aut huc illuc varie mouentur intra cuppam, ac si aqua quiesceret, neque cum naui transueheretur; sic aues, &quaecumque alia in aëre sunt, ita motu Terrae generali transferuntur, vt perinde aut haereant, aut quolibet versùm per aërem moueantur, ac si aër quiesceret, neque cum Terra transferretur.