Latin
II MEMINOMINEN
Pierre Gassendi, Institutio astronomica 209
Unproofread scanNot analysed yet
II MEMINOMINEN CAPVT XII. Quale Mundi Systema sit, quod Tycho Braheus induxit. X ijs, quae de Copernici Systemate dicta iam sunt, in promptu est illud intelligere, quod Tycho Brahe, nobilis Danus, nouusque Hipparchus, inclinante iam saeculo superiore inuexit. En cuiusmodi ipsum proposuerit. Cernere nimirùm in eo primùm licet, esse Firmamentum, seu Sphaeram Fixarum partem Mundi extimam; intimam verò, occupantemve ipsius centrum, esse Terram: ac in interstitio collocari Planetas, qui motus illeic suos obeant per liberrima, hoc est, fluidissima spatia.