Latin
II MEMINOMINEN
Pierre Gassendi, Institutio astronomica 210
Unproofread scanNot analysed yet
Nimirùm Tycho maximè fuit, qui solidas sphaeras confregit, deturbauitque ex aethere; postquàm Digitized E pogle Cometas traijcere per aetherea spatia vt obseruauit, sic demonstrauit primus; ac Mercurium, &Venerem vltra, ac citra Solem ferri deprehendit; aliaque huiuscemodi: interim autem censuit fusam esse per illa spatia tenuissimam quandam, &purissimam, fluxibilissimamque substantiam, quam &dixit Auram aetheriam. Deinde, Tria quaedam mobilia ferri circa Terram, tanquam circa centrum; Lunam quidem proximam, motu menstruo; Solem remotiorem, &quasi medium, motu annuo; Firmamentum, seu sphaeram Fixarum remotissimam, motu illo lentissimo viginti quinque millium annorum.