Latin
CAPVT VI
Pierre Gassendi, Institutio astronomica 21
Unproofread scanNot analysed yet
Is diuidens Mundum in duo Hemisphaeria, quorum alterum Orientale, alterum Occidentale sit, ideò Meridianus vocatur, quòd quoties Sol ad ipsum emergit, Meridies creetur; distans nempe tunc aequis interuallis ab ortus, &occasus punctis; vt proinde quantum ab ortu transactum fuerit temporis, tantum transigendum ad occasum restet. Praetereo autem vt pars Meridiani superior diurnum tempus in duas aequaleis parteis diuidit; ita inferiorem in duas aequaleis nocturnum secare. Quòd sit porro in Sphaera Meridianus immotus, repraesentat quidem specialis cuiusque loci Meridianum, qui ipse quoque est inuariatus; verùm quia quoties seu in ortum, seu in occasum deflectimus, sub nouis, nouisque Meridianis sumus; idcircò plureis, ac varios Meridianos non repraesentat, nisi quatenus Sphaetae reliquae emotione fit instar plurium. In ortum verò, seu occasum dico; nam si quis directè in Boream, Austrumve iter fecerit; erit illi semper idem Meridianus.