Latin
CAPVT VI
Pierre Gassendi, Institutio astronomica 22
Unproofread scanNot analysed yet
Notum est proinde, cur iis, qui sub eodem sunt Meridiano, Meridies contingat eodem tempore; cùm ijs qui sunt sub orientaliore, contingat maturiùs; ijs, qui sub magis occiduo, tardiùs; quòd Sol nimirùm illis priùs, istis posteriùs Meridianum attingat. Notandum autem, cùm Sidera ad Meridianum vsque ascendant, &ex eo deinceps descendant: ideò, &maximam cuiusque altitudinem dici Meridianam; &punctum illud Meridiani; per quod transit, dici Medium caeli, respectu ipsius; vti &Imum dicitur, quod illi è regione oppositum sub terra est. Notandum etiam Eleuationem, siue Altitudinem Poli in vnaquaque regione nihil esse aliud, quàm Meridiani arcum, qui inter Horizontem, Polumque elatum intercipitur, cuiusque complementum ad vsque (P. Zenith, siue ad quadrantem circuli, est semper aequale altitudini Aequatoris. Sic nimirùm, cùm in hac vrbe Parisina, exemplicausâ, Altitudo Poli sit 48. graduum, &50. Minutorum; illius complementum, siue altitudo Aequatoris 41. graduum, &Minutorum 10. erit.