Latin
CAPVT XIV
Pierre Gassendi, Institutio astronomica 217
Unproofread scanNot analysed yet
Quod subijcitur verò de impressione, quae non possit mobilibus Firmamento inferioribus, ob interceptorum spatiorum fluiditatem fieri; aut talem nullam impressionem esse omninò necessariam, si motus quidem inferiorum mobilium secundum spiras fieri censeantur; aut etiam tam posse impressionem ipsis Planetarum globis fieri, etiam seclusis solidis sphaeris, &per spatia liberrima; quàm fieri ab ipsis Copernicanis admittitur, dum radiis à Sole emissis circumagi posse Planetas, in liquidissimo aethere pariter versanteis, admittunt. TERTIO; inconcinnum esse admodùm, compaginem illam Planetarum totam dietim veluti luxari, tum circa ipsam Terram, tanquam circa centrum non suum; tum sub ipsa Fixarum sphaera, à qua inaequaliter absit, seu eui concentrica non sit. Verùm Respondent, nihil esse posse in eo opere inconcinnum, quod sapientissimus Opifex dispofuit. Quippe neque fieri vllam luxationem, cùm Planetae a Sole circumducuntur circa centrum non suum, vt reputari posset, si quapiam grauitate distraherentur, &pars maior compaginis ex vna Terrae parte, ac pars minor ex alia non possent velut aequilibrari: Neque à nemine non admitti esse Planetarum circuitus respectu sphaerae Fixarum Eccentricos; cùm &aliunde ipsa Planetarum compages ita circa Tetram dietim reuoluatur, vt quaelibet ipsius pars concentricum illi circulum describat.