Latin
CAPVT XIV
Pierre Gassendi, Institutio astronomica 218
Unproofread scanNot analysed yet
Non esse verò, quod praetereà vrgeri potest, insolens, Planetas, donec circa Solem specialeis motus obeunt, adeò interim detorqueri, vt abducti motu rapidissimo adigantur ad peragendum diurnas illas circuitiones; Quippe &secundum Ptolemaicos, Planetas proprios obeunteis motus, à mobili interim alio diuerti, atque abripi: &secundum Copernicanos, ipsam speciatim Terram, dum motu sibi proprio circumducitur, deduci, interim, abripique alio à Sole, per radios emissos impresso. Quo modo quoque &ipsam Lunam, dum Terrae circumducitur, simul cum ipsa interim per Zodiacum à Sole transferri; &Planetas etiam, Lunulasve Iouialeis, dum ipsi Ioui circumferuntur. POSTREMO, esse prorsùs improbabile, inane esse illud tantum inter Venerem, Martemque interstitium; &spatio tanto habito, non posse adhuc Martem eatenus abduci, vt ipsius circuitus non intersecet circuitum Solis. Verùm Respondent; vt Conditor Mundi fecit interstitia Fixarum adeò inter se inaequalia; sic fecisse illum vt spatia inter Planetas inaequalia forent. Nempe varietate res gaudent, &Mundi perfectio in ea sic consistit; vt deberet potiùs videri improbabile, nisi talis varietas in rebus naturae obseruitaretur. Sectionem porrô illam circuitus Solis a circuitu Martis, nulli esse obstaculo; tum quia huiusmodi circuitus per liberrima spatia sunt, ac mente dumtaxat cernuntur; tum quia non possunt vnquam Sol, &Mars sibi ad ea loca inuicem occurrere; quoniam Mars in ipsis non est, nisi dum est Acronychus, seu circiter ipsam sui cum Sole oppositionem. Et sic illi quidem sententiam defendunt.