Latin
CAPVT VII
Pierre Gassendi, Institutio astronomica 24
Unproofread scanNot analysed yet
Et circulus quidem, qui ad Boream, dicitur vulgò Tropicus Cancri, quòd Cancri Signum in eo incipiat; qui verò ad Austrum, Tropicus Capricorni, quòd ab eo incipiat Signum Capricorni. Dicitur ille praeterea circulus Aestatis, quòd Sole in ipso versante Aestas incipiat; iste circulus Hyemis, quòd Sole in ipso exsistente incipiat Hyems: intellige respectu nostri, qui ad Boream degimus. Quin etiam ille vocari solet circulus Solstitii alti quòd Sole ipsum occupante, summeque, nostri respectu, alto, creetur Solstitium diei maximi: hic circulus Solstitij imi, quòd constituto in illo Sole, &nobis quidem summè depresso, diei minimi Solstitium creetur. Notum verò est Solstitium vocatum, quòd die (hoc est mora Solis supra horizontem) neque increscente, neque decrescente sensibiliter, Sol stare, hoc est, neque in Boream, Austrumve procedere; neque versus Aequatorem recedere sensibiliter, per aliquot dies videatur. Distantia autem Tropici vtriusque ab Aequatore est graduum 23. minutor. 31. tantumdem enim, &non ampliùs, potest Sol ab Aequatore recedere, declinare. ve; vnde &eadem dicitur maxima Solis Declinatio. Et quia eadem met distantia est mensura Obliquitatis, qua Zodiacus, Eclipticave linea sese habet ad Aequatorem; heinc sit, vt etiam Obliquitas Zodiaci, seu Eclipticae 23: graduum, &31. minutorum esse dicatur.