Latin
CAPVT IX
Pierre Gassendi, Institutio astronomica 25
Unproofread scanNot analysed yet
CAPVT IX. De Polaribus. CAETERI duo Paralleli, qui heinc inde ab Aequatore remotiores sunt, Polares idcircò dicuntur (ac alter quidem Boreus, Arcticusque; alter Austrinus, &Antarcticus) quòd vicini sint ipsis Polis, Repraesentant autem in caelo duos Circulos, quos vtrimque à Polo vicino tantumdem distare, quantum Tropicos ab Aequatore concipimus, hoc est gradibus 23. &minutis 31. Id nempe, quia Zodiacus ad Aequatorem obliquus ita attingit Tropicos, vt ipsius Poli tantum necessariò à Polis Aequatoris distent, quantum Tropici ipsi ab Aequatore; &aliunde concipimus circulos Polareis à polis Zodiaci circa Polos Aequatoris, seu Mundi describi: atque ita quidem iuxta recentiores.