Latin
CAPVT XII
Pierre Gassendi, Institutio astronomica 32
Unproofread scanNot analysed yet
Et non secus litera N vocis vltimae respondentis Februario, suggeret, detractis 12. ex 30, Solem in &ingredi die Februarij 18. atque ita de caeteris. Si quaeratur autem in quo proximè Zodiaci gradu fit Sol quolibet mensis cuiusque die; nihil aliud opor tet, quàm addere ad propositum diem numerum literâ designatum. Nam si numerus quidem prodiens excedat 30. excessus (vnitate addita) indicabit gradum Signi, in quod illo mense ingreditur Sol; Sin verò deficiat, ipsemet indicabit gradum eius Signi, in quod fuerit ingressus Sol à mense vsque antecedente. Exempli causâ, si quaeratur vbi sit Sol die Septembris 28. ad 28. adde 7. ob literam G vocis Grandia, respondentis Septembri, in Alphabeto septimam, prodibunt 35. detrahe 30. &excessus 5. cum vnitate, hoc est 6. indicabit Solem versari in gradu 6. in quam illo mense ingreditur Sol. Et, si quae ratur ubi sit Sol die eiusdem mensis 12: Ad 12. adde iterùm 7. consurgent 19. &hic numerus indicabit versari Solem in 19. gradum, in quam ingressus fuerit à mense vsque superiore.