Latin
CAPVT XIII
Pierre Gassendi, Institutio astronomica 33
Unproofread scanNot analysed yet
CAPVT XIII. De aliis quibusdam in Sphaera intellectis circulis, vt qui dicantur Verticales, Altitudinis, Distantiae, Positionis, seu Domorum caelestium. RAETER circulos hactenus descriptos, intelligi possunt in Sphaera, aut caelesti globo (atque adeo etiam in caelo) alij circuli, quorum crebra est apud Astronomos mentio; adeò proinde, vt non sint aliqui praecipui ex ijs reticendi Verticales itaque circuli dicuntur, qui per Zenith, seu verticale punctum, &per Nadir ipsi oppositum transeunt; rectaque proinde horizontem secant. Solent autem hi circuli Arabica voce Azimutha dici. Cùm huiusmodi verò circuli secare horizontem innumeri possint, ex quo à Meridiano (qui pro vno verticalium habetur) in ortum, occasumve disceditur; Primarius tamen Verticalis habetur is, qui transit perintersectiones Horizontis, &Aequatoris. Altitudinis circuli ij sunt, qui supra horizontem ac ipsi horizonti paralleli sumuntur; sensimque decrescunt, seu semper minores, minoresque sunt, quovsque desinant in verticis punctum. Vocari autem &ipsi solent Arabica voce Almicantarath. Mos est vtrosque hos circulos in ipsis, vt vocant, Astrolabijs, Planisphaerijsve repraesentari: cùm &possint intelligi ex subiecto heic schemate Sphaerae dimidium (provt in plano perspici potest) repraesentante.