Latin
CAPVT XIII
Pierre Gassendi, Institutio astronomica 35
Unproofread scanNot analysed yet
Arcus nimirùm MN, qui 90. graduum, cum dodrante est, ipsa est stellarum istarum distantia. Positionis, siue Domorum caelestium circulos appellant tam Horizontem, ac Meridianum, quàm alios quatuor circulos, qui se inuicem, &cum ipsis, ad communeis eorundem meridiani, ac horizontis sectiones intersecant; &,sex cùm sint, vt totam Sphaeram, sic vniuersum caelum distribuunt in duodecim parteis, quas Domos caelesteis appellant, quarumque sex infra, sex supra horizontem sunt. Prima autem habetur, quae est proximè infra horizontem ad ortum, diciturque &Horoscopus, &domus Vita; Succedens inferius dicitur domus Biuitia rum; Tertia consequens domus Fratrum; Quarta in imo caeli domus Parentum: caeteraeque ex ordine, pro vt hisce duobus carminibus indigitantur, Vita, Lucrum, Fratres, Genitor, Nanpae, Valetud, Vxor, Mors, Pietas, &Munia, Amici, Intrici. Notandum autem hos Positionis, sie Domora circulos diuidere in parteis aequales, aliquis quidem, Aequatorem; iuxta alve, Zecleam, 1222 alios, Verticalem primarum Intelligere rem licebit —1 α, ρ Σ hemisphaerium orentis rizon; CADB, Mer Digitis byGoc AHB, Positionum circuli: IK, vel Aequator, vel Ecliptica; CD, Verticalis primarius; designatus autem domorum ordo, infra horizontem quidem, I. II. III. supra verò X. XI. XII. cùm &residuarum numerum, ac seriem oporteat intelligere in hemisphaerio occidentali. Praetereo placere quibusdam, Positionum circulos se intersecare non qua dictum est, sed in polis Mundi; quo casu rejecto horizonte, adhibetur ad Meridianum quintus. Quibusdam in polis Zodiaci; quo casu rejecto etiam Meridiano, ahibetur sextus: vt domus semper sint duodecim.