Latin
CAPVT XIV
Pierre Gassendi, Institutio astronomica 37
Unproofread scanNot analysed yet
CAPVT XIV. De Circulis itidem alijs, vt Declinationis, ac Latitudinis: vbi &de Ascensione, ac Longitudine Siderum. PRAECIPVE verò cognitu necessarij sunt, qui circuli Declinationis, &Latitudinis appellantur. Et Declinationis quidem circuli ij sunt, qui per polos Mundi ducti, secant Aequatorem ad angulos rectos. Cùm enim Siderum Declinatio computetur ab Aequatore, tendendo in polum Mundi alterutrum; perspicuum est Declinationem cuiusque Sideris, alteriusve caeli puncti, nihil esse aliud, quam cuiusque horum circulorum arcum, qui inter Aequatorem, &tale Sidus, aliudve punctum intercipitur. Constat autem Declinationem esse proinde duplicem; aliam Borealem, aliam Australem; provt scilicet id punctum, aut Sidus, ad Boream, Austrumve 1–στε ῥροτι. c. p. 31. Aequatoris est. Sic in subjuncto schemate, cùm AB sit Aequator, C polus Mundi Boreus, D Austrinus; CADE colurus Solstitiorum, CED Colurus Aequinoctiorum; erunt tam ipsi Coluri, quàm Circuli CFD. CGD, CHD, CID Declinationum circuli; ac Stellae K Declinatio (&Borea quidem erit arcus HK; Stellae L, Declinatio (&Australis quidem, arcus IL. Parique modo punctorum Solstitialium M, &N, Declinatio erit, Borea quidem BM, austrina verò AN.