Latin
CAPVT XIV
Pierre Gassendi, Institutio astronomica 39
Unproofread scanNot analysed yet
graduum; &Initij 2405 quod idem proportione intelligendum in Stellis est. Latitudinis circuli ij sunt, qui per Polos Zodiaci, seu Eclipticae ducti Eclipticam secant ad angulos rectos. Cum enim Siderum Latitudo ab Ecliptica computetur, perspicuum est Latitudinem nihil esse aliud, quàm cuiusque horum circulorum arcum, qui inter Eclipticam, &designatum Sidus (aliudve caeli punctum) intercipitur. Constat vero similiter Latitudinem esse duplicem, aliam Boream, aliam Austrinam, provt Sidus ad Boream, Austrumve Eclipticae est. Sic in praemisso schemate, cum NM sit Ecliptica; O polus Eclipticae Boreus, P. Austrinus; ONPM. idem Solstitiorum Colurus; Erunt tam ipse Colurus, quàm punctati circuli OQP, ORP, OSP, OTP, OVP. Latitudinis circuli; ac Stellae K Latitudo C &Borea quidem) erit arcus VK; Stellae L Latitudo) &Australis quidem) arcus TL. Notandum autem copulari heic quoque cum Latitudine Longitudinem; Ita enim appellant Eclipticae arcum, qui ab initio V, ad punctum vsque, quo circulus Latitudinis Eclipticam secat, intercipitur. Sic Longitudo Stellae K, erit arcus Eclipticae SV: Stellae L, arcus ST. Ac pari modo Solis exsistentis in principio B, Longitudo erit arcus SM; quadrans scilicet, seu gradus 90; exsistentis in principio 2, idem arcus, cum toto hemisphaerio residuo, ad vsque N; dodrans scilicet; seu gradus 270. Praetereo porrô perspicuum esse, Quod Sidus est in Aequatore, carere omni Declinatione; &quod est in Ecliptica, carere omni Latitudine: ac praeterea, tam