Latin
CAPVT XIV
Pierre Gassendi, Institutio astronomica 40
Unproofread scanNot analysed yet
Declinationem, quam Latitudinem non posse excedere gradus 90, siue quadrantem circuli; quòd vtraque terminetur heisic inde ad oppositos polos; cùm tamen tam Ascensio recta, quàm Longitudo excurrant ad vsque 360: videlicet secundum totum tam Aequatoris, quàm Eclipticae ductum, quovsque discessione facta ab initio V, ad idem redeatur. Praetereo item facilè caueri aequiuocationem, qua Geographi voces Longitudinis, Latitudinisque vsurpant; quippe aduertendum solummodò est, dum ipsi quoque in Terra Aequatorem, &Meridianos, seu circulos transeunteis per polos designant, Longitudinem ab ijs dici, quam heic Ascensionem rectam dicimus; Latitudinem, quam Declinationem. CA