Latin
CAPVT XVIII
Pierre Gassendi, Institutio astronomica 51
Unproofread scanNot analysed yet
CAPVT XVIII. De Crepusculis, quae ad horizontem in quovis Sphaerae situ visuntur. VONIAM Primi mobilis motus, qui circumductione Sphęrae declaratur, Siderum ortum, &occasum, provt ad horizontem refertur, inducit; ideò de ortu, occasuque consequenter dicturis, praemittendum est aliquid de Crepusculis, &Refractionibus ad Horizontem obseruatis: Imprimis verò Crepusculum nihil est aliud, quàm crepera illa, seu quasi dubia, vel media lux, quae tam ante Solis exortum in regione orientis apparet, ac Aurora speciatim vocatur; quàm post Solis occasum in regione occidentis, &Crepusculi nomen retinet. Causa illius est Atmosphaera, seu regio vaporum, qua Terra quasi circumvestitur; Ea quippe productior, quàm extremum terrae conspicuum, tum citiùs manè recipit, tum seriùs vespere amittit degentis infra horizontem Solis radios, ac illos reflectens ad nos, praestat, vt lucida videatur. Nempe, si nulli essent vapores, sed purissimus solùm aër; nihil planè lucis, siue ante exortum, siue post occasum Solem cerneremus; verùm transitus fieret ex tenebris meris ad diurnam lucem; ex diurna luce ad tenebras meras.