Latin
CAPVT XVIII
Pierre Gassendi, Institutio astronomica 52
Unproofread scanNot analysed yet
Obseruandum est autem, initium matutini, &finem vespertini Crepusculi tum contingere, cùm Sol est infra horizontem octodecim plus minùs gradibus, secundum verticalem circulum, perpendiculariterve acceptis. Et quia quantò minùs Sol ab horizonte abest, tantò ampliùs ex Atmosphaera supra horizontem exstante illustrat; ideò tantò quoque fit crepusculum clarius. Praetereo deductum heinc fuisse, Altitudinem Atmosphaerae supra terram esse 40. circiter Italicorum milliarium: tametsi videtur esse longè minor; Quoniam prima illa, vltimaque lux esse non directè à Sole, sed per reflexionem ex partibus eiusdem Atmosphaerae inferioribus factam, potest. Adnoto potiùs Crepusculum ideò in Sphaera recta breuissimùm esse, quod in quocumque parallelo sit Sol, Ascensus, descensusque eius perpendicularis sit; &gradus illi octodecim vt in verticali, sic in parallelo proximè absumantur. In Sphaera autem obliqua, esse Crepusculum prolixius, quòd arcus paralleli inter punctum orituri, occasive Solis in vno verticali, &punctum gradus decimi octaui in alio verticali, interceptus, obliquè se habeat, sitque adeò octodecim gradibus prolixior.