Latin
CAPVT XX
Pierre Gassendi, Institutio astronomica 56
Unproofread scanNot analysed yet
CAPVT XX. De Ortu, Occasuque Siderum Horizontali. T iam de Ortu, Occasuque Siderum aliquid dicamus; is distingui solet vniuersè duplex, Astronomicus, &Poëticus. Non quòd istum quoque Astronomi non curent; sed quòd Poëtae ipsum, reliquo neglecto, potissimùm vsurpent. Et Astronomicus quidem Ortus, Occasusque, cùm nihil aliud sit, quàm recta, obliquave Ascensio, &Descensio penes Aequatorem spectata; ideò cùm iam dictum de recta, obliquaque Ascensione sit: non est, quorsùm heic nos quicquam moretur. Poclicus autem attenditur, vel penes Horizontem, supra quem emergunt, aut infra quem demerguntur Sidera; vel penes Solem, à cuius radijs reliqua Sidera aut liberantur, aut occultantur. Qui porrò penes Horizontem attenditur, distinguitur duplex: alter scilicet Cosmicus, alter Acronychus vocatur. Cosmicus, seu quasi Mundanus tam ortus, quàm occasus est, qui spectatur propriè circa ipsum tempus exorientis Solis (nempe quasi tunc Mundus, seu Naturae facies instauretur.) Nam si quod Astrum eritur, quo tempore oritur Sol; id dicunt Cosmicè oriri. Et si rursus quo tempore Sol oritur (hoc enim inculco, vt caueatur confusio) aliquod Astrum occidit; illud Cosmicè occidere dicunt.