Latin
CAPVT XX
Pierre Gassendi, Institutio astronomica 57
Unproofread scanNot analysed yet
Cosmico ortu intelligitur oriri Taurus Mense Aprili, quo Soli in ipso exsistenti cooritur, iuxta illud Virgilij, 1 Candidus auratis aperit cùm cornibus annum Taurus, —Cosmico occasu intelliguntur occidere Pleiades per ipsum Autumnum, cùm oriente Sole vnà cum Scorpione, in quo est, ipsae in Tauro sitae horizontem ex aduerso subeunt, iuxta illud eiusdem, Antè tibi Eoae Atlamides abscondantur, Debita quàm sulcis committas semina –Dico autem propriè: quoniam volunt etiam Cosmicè oriri, &occidere (tametsi minùs propriè) quod Astrum oritur, occiditve interdiu, seu donec Sol est supra horizontem. ylo qu Acronychus autem tam ortus, quàm occasus est, qui spectatur propriè circa ipsum tempus occidentis Solis, seu initij noctis; vnde factum nomen (deprauatè nempe Chronicum appellant.) Nam, si quod Astrum vnà cum Sole occidente occidit, occasus est Acronychus; &,si quod iterum occidente Sole (hoc enim etiam heic inculto) ex aduerso oritur, Acronychus habetur ortus. Acronycho ortu intelliguntur oriri per Autum num Pleiades, coorientes scilicet Tauro, in quo vt dictum est, sunt sitae, donec Sol in Scorpione degens ex aduerso occidit, iuxta illud Ouidij, Vt careo vobis, Scythicas detrusus in oras, Quatuor Autumnos Pleias orta facit. Quo loco vides obiter, eundem Autumnum exprimi, à Virgilio quidem per occasum, ab Ouidio verò per ortum earundem Pleiadum. Sed videlicet provt ille occasum Cosmicum intelligit; Pleiades enim per illud tempus manè occidunt: iste ortum Acronychum; eaedem enim tunc vespere oriuntur.