Latin
CAPVT XXI
Pierre Gassendi, Institutio astronomica 59
Unproofread scanNot analysed yet
CAPVT XXI. De Ortu, Occasuque Siderum Heliaco. VI penes Solem attenditur reliquorum Siderum Ortus, &Occasus, is ab ipso Sole, qui Graecis est HNIG, Heliacus vocitari solet. Occidere porro Heliacè illud Astrum dicitur, quod, cùm prius manè, vespereve conspiceretur, ob sui à Sole infra horizontem versante distantiam, conspici deinceps posse desinit, ob Solis viciniam, ipsiusque Astri immersionem in Solareis radios; vt pote quorum splendore quicquid circumquaque est, obducitur, &,vt sic dicam, euanescit. Oriri verò illud, quòd cùm priùs foret, ob Solis viciniam, eiusque radios, inconspicuum, conspici deinceps manè, vespereve posse incipit, ob factam à Sole distantiam, emersionemque ex eius splendore. Causa autem, cur aliqua Sidera occidant manè, &oriantur vespere, est, quod suo per Zodiacum, seu in ortum motum velocioram sint, quam Sol; sicque eum manè assequantur, &vespere deserant. Huiusmodi verò est Luna, quàm constat suo in ortum motu &manè subire, &vespere exire ex radiis Solis Causa cur aliqua occidant vespere, &oriantur manè, est, quòd Sol suo motu per Zodiacum sit ipsis velocior, sicque ipsa suo splendore assequatur vespere, &deferat manè. Huiusmodi verò sunt tam Stellae Fixae, quàm tres H ij. Digitized by Google