Latin
CAPVT XX
Pierre Gassendi, Institutio astronomica 58
Unproofread scanNot analysed yet
Acronychi occasus rariora sunt exempla; nam quòd volunt quidem Sagitarium intelligi occasu hoc occidere, cùm Lucanus expressurus crepusculum, proximè aestiuum Solstitium, ait, ——Nam Sol Laedea tenebat Sidera, vicino cùm lux altißima Cancro est, Nox tum Thessalicas vrgebat parua Sagittas; constat non posse Sagitarium occidere tunc, nisi Cosmicè, oriente putà Sole cum Geminis; ac sortiri dumtaxat posse occasum Aeronychum, dum Sol est in ipso, ac vnà cum eo occidit. Dico verò etiam heic propriè; nam minùs propriè appellant etiam Acronychum ortum, &occasum illum, qui per noctem sit, seu Sole versante infra horizontem. Nota proinde posse tam ortum, quàm occasum Cosmicum appellari Matutinum, &tam ortum, quàm occasum Acronychum, dici Vespertinum