Latin
CAPVT XXIII
Pierre Gassendi, Institutio astronomica 67
Unproofread scanNot analysed yet
quadranteis, seu, vt vocant, puncta; &quodlibet punctum variè subdiuidere in ostenta, momenta, Hora Inaequalis (quae etiam Temporaria) est pars duodecima diei artificialis, &pars item duodecima noctis; qualibet nimirùm die artificiali in duodecim parteis aequaleis diuisa, &nocte consimiliter; Adeò proinde, vt Hora Inaequalis dicatur, non comparata ad alias horas eiusdem diei, sed ad horas aliorum dierum; cùm constet horas diurnas per hyemem, esse longè breuiores horis diurnis per aestatem; &horas nocturnas per hyemem, aestatemque ex opposito. Isto norarum genere vsi sunt Iudaei, vt ex variis Scripturae locis intelligitur; in quibus cùm hora Prima sit ea, quae immediatè ortum Solis consequitur; Tertia est ea, quam nos dicimus nonam matutinam (intellige verò praesertim circiter ipsum Aequinoctium) Sexta, quam meridiem; Nona, quam tertiam pomeridianam; Vndecima, à qua superest vnica ante occasum Solis. Eodem genere vsos esse Graecos vel ex eo intelligi tur, quòd Achilles Tatius quaerit, explicatque, cur in ea regione diceretur Sol in aestiuo Solstitio creare diem 15. horarum, in hiberno nouem: cùm in mechanicis horologiis, hydrologiisque dies videretur perpetuò constare ex 12. horis. Eodem quoque vsos Romanos innumera loca Authorum conuincunt: cuiusmodi sunt, vc. illa, Prima salutanteis, atque altera continet hora; Exercet raucos tertia causidicos, &c. Et, Stertimus, indomitum quod despumare Falernum Sufficiat, quinta dum linea tangitur vmbra. Vbi constat intelligi horam vndecimam matutinam, seu vnam horam ante meridiem.