Latin
CAPVT XXIV
Pierre Gassendi, Institutio astronomica 66
Unproofread scanNot analysed yet
CAPVT XXIV. De Hebdomade. IEBDOMADEM esse dierum collectionem omnium antiquissimam, ex Sacro textu Geneseos patet. Illa vsos fuisse ab omni memoria omneis Orientaleis propemodùm constat: Occidentaleis autem dumtaxat à Christiana Fide recepta. Nam Graeci quidem Decade, Romani Enneade potius vtebantur. Indigitauere Ethnici singulos Hebdomadis dies nominibus Planetarum singulis; ac retinentur etiam num vulgò appellationes apud nos; nisi quòd loco diei Solis, diem Domini, seu Dominicam dicimus, ob reuerentiam eius diei, qua Christus Dominus surrexit à mortuis; &loco diei Saturni, diem Sabbathi, quasi diem Quietis, ob memoriam eius, qua Deus initio legitur quieuisse ab omni opere, quod patrârat. At, cur post diem Solis sequitur dies Lunae; post hunc dies Martis, &c. nusquàm seruato ordine, quo se Planetae habent in caelo?