Latin
CAPVT XXIV
Pierre Gassendi, Institutio astronomica 68
Unproofread scanNot analysed yet
singulos Planetas horis singulis, postquàm perueneris ad vigesimam, quartam, sequatur pro hora vigesima quinta, hoc est prima diei insequentis, Planeta ille, qui diei illi nuncupationem tribuit; vt circumeundo circulum descriptum, fiet manifestum. Caeterùm in vsu Ecclesiastico, dies indigitamus nomine, ordineque Feriarum (nisi quòd loco Feriae primae dicimus rursùs Dominicam; loco septimae Sabbathum) quoniam initium veteris anni Ecclesiastici à Paschate fuit, &dies omnium Hebdomadis primae Feriati fuerunt (vtcumque iam sint non ampliùs, quàm tres) factumque est inde, vt sequentium quoque Hebdomadum dies auspicio, ac imitatione primariae illius, sint Feriae vocatae.