Latin
CAPVT XXIV
Pierre Gassendi, Institutio astronomica 67-2
Unproofread scanNot analysed yet
Id intelligendum est ex circulo, cuius circumferentiâ in septem parteis aequaleis diuisâ, &ab vtrosque partis ductis lineis in punctum positum, triangula septem aequierura creentur, in quorum cuspidibus Planetae ex ordine collocentur: vt videre licet in apposito schemate. Videlicet, si ex sequaris ductum lineae, quae est ad laeuam, incides in Solem; si ex Sole sequaris ductum alterius, incides in Lunam; Si ex Luna alterius, in Martem; atque ita porrô eo ordine, quo dies Hebdomadis nuncupantur. Exinde etiam intelliges, quî fiat, quod putant hunc ordinem sequi ex eo Dominio, quod tribuunt Planetis singulis in singulas horas. Cum enim velin primâ diei hora (incipiendo à meridie) dominari Planetam, qui diei nomen dat; &horâ secundâ PlaneI. ij. tam sequentem, iuxta ordinem, quem descendendo habent in caelo; ac tertiâ alium, &sic deinceps; etiam redeundo ad supremum, cùm ventum fuerit ad infimum, iuxta vulgaria haec carmina, Luna, &Mercurius, Venus, &Sol, Mars, Ioue, Satur, Ordine retrogrado sibi quivis vendicat horam: Cùm id, inquam, velint, eueniet, vt attribuendo