Latin
CAPVT H
Pierre Gassendi, Institutio astronomica 85
Unproofread scanNot analysed yet
ferri omnium segnissimè, non absoluentem puta circuitum, nisi intra horas proximè 25. Atque adeò non ipsam proprio motu moueri versus stellas orientaliores; sed deseri potius à Stellis magis occidentalibus: Neque rem carere exemplo in ijs, qui ad eandem metam inaequali cursu contendunt. Hisce adstipulati sunt recentiorum quidam, qui &addiderunt fieri motus Siderum, ac Errantium praesertim, non directè, seu per circulos parallelos versus occasum, sed obliquè, siue per Spiras; &ex hoc esse, cur ex Austro in Boream, exciorea in Austrum sensim promoueantur. Debuerunt autem etiam addere Planetas cùm retrogradi, v. c. apparent, debere cursum intendere, mouerive celerius, quàm Fixas; &tunc apparere maiores, quòd cursum demittant, siue propius Terram ferantur: aliaque id genus similia Altera Hypothesis eorum fuit; qui censuêre Astra illigata, seu quasi implantata esse Sphaeris solidis, ad quarum motum circumferrentur, &vnà cum ipsis abriperentur (si in inferioribus quidem forent) à Mobili supremo, seu primo. Atque hi quidem propriè fuere, qui inuexere Secundos motus; supponentes nempe non posse vni &eidem mobili duos per de motus competere; sed solùm, cùm vnus per se fuerit, competere posse alium ex accidenti, siue ab extrinseco; vt dum Nauta à prora in puppim, idque, v. c. in austrum mouetur per se: nam interim ex accidenti, seu ad motum nauis mouetur in partem contrariam, videlicet in septentrionem.