Latin
CAPVT H
Pierre Gassendi, Institutio astronomica 86
Unproofread scanNot analysed yet
Cùm ipsi porrô Sphaeras totaleis singulorum Planetarum in plureis Sphaeras, orbeisve partialeis subdistinxerint; aliqui tamen fecere omneis istos orbeis ὀμοκείτρους, Concentrico, hoc est idem cum ipsa Terra, siue Mundo centrum habenteis; aliqui verò aut ex toro, aut ex parte ἐκνόντραν, Eccentricos, hoc est centrum extra, seu aliud habenteis, quàm Terram, aut Mundum. Hypothesis Concentricorum inducta, fuit ab Eudoxo; a Calippo autem, &Aristotele amplificata. Nam Eudoxus primum, praeter Sphaeram Inerrantium singularem, attribuit Soli Sphaeras partialeis treis, Lunae totidem; singulis aliorum Planetarum quatuor; Et ea quidem lege, vt suprema quaeque in omnibus Planetis sequeretur motum Sphaerae Inerrantium, siue primi Mobilis (neque enim aliud abea agnoscebat, succedens ferratur in ortum secundum longitudinem; tertia faceret varietatem latitudinis; quarta, quibus adesset, faceret libratione quadam directionem, &retrogradationem. Ille proinde Sphaeras Planetarum 26. numero statuit. Calippus autem nullam quidem Sphaeram adjunxit in Saturno, ac Ique; sed in ipsis Marte, Venere, ac Mercurio singulas; in Sole, atque Luna binas. Quo consilio, reticent omnes. Ille proinde Sphaeras Planetarum 33. numero fecit. Aristoteles denique singulis Planetarum Sphaeris, quae non sequerentur motum Inerrantium, adjecit alias totidem, quas &Reuoluenteis vocauit; quòd caeteras reuoluerent, easque Inerrantium motui conformarent (nisi quòd Lunae, vt infimae nullos Reuoluenteis necessarios censuit.) Quare &Calippicis super addens 22. constituit Planetarum Sphaeras numero 55. &vniuersè caelesteis Sphaeras (adjuncto primo Mobili, seu Sphaera Tnerrantium) numero 56.