Latin
CAPVT H
Pierre Gassendi, Institutio astronomica 89
Unproofread scanNot analysed yet
Cùm dici inter caetera ex hac Hypothesi non posset, quorsum Planetae nunc maiores, nunc minores conspicerentur (neque enim motu ipsorum exsistente concentrico explicari res potuit per minorem, maioremque à Terra distantiam) censuit, qui superiore saeculo reuocauit Concentricos, ipsosque Circumducenteis, Circitores, Anticircitores, Contravectos appellitauit Fracastorius; censuit, inquam, posse id saluari dicendo Planetas maiores, minoresque apparere pro conditione partium caeli, quas peruadunt, quaeque refractionem, instar vitrorum variè figuratorum, sic variant, vt talem magnitudinis apparentit varietatem inducant. Omitto autem ipsum multiplicasse Sphaeras Planetarum ad vsque 63, attribuentem nempe Soli 4. Lunae 7. Marti 9. Saturno 10. Mercurio, Veneri, ac loui, singulis ij, &praeter Sphaeram Inerrantium, adjecisse 5. ad variandum ipsius motus; ac insuper Mo- -14ιττοῦ -εἰδ8 ΓΓ ΑΓΡΑΓΙ7. ,bile primum; adeò vt ex eius sententia sint caelestes Sphaerae numero 70. Hypothesis Excentricorum videretur quidem referenda esse ad Pythagoreos; sed quia illi eâ vsi sunt ad motum Terrae explicandum; idcirco quod spectat ad communem sententiam, videtur omninô authores habere tum Hipparchum, quatenus illam Homocentricorum farraginem ferre non potuit; tum Ptolemaeum maximè, quatenus Planetarum Theoriam per Eccentricos declarauit.