Latin
i
Pierre Gassendi, Institutio astronomica i
Unproofread scanNot analysed yet
ASTRONNONICA Iuxta Hypotheseis TAM VETERVM, QVAM COPERNICI, ET TYCHONIS. Dictata à PETRO GASSENDO Regio Matheseos Professore. EIVSDEM Oratio Inauguralis iteratò edita. PARISIIS, Apud LVDOVICVM DE HEVQVEVILLE, viâ Iacobeâ, sub signo Pacis. M. DC. XLVII. CVM PRIVILEGIO. exceperis, Te cum nemine quidem de residentia dispensare, nullive ab officio immunitatem tribuere; sed velle nihilominus praeter ordinem me habere. Neque verò noua haec sunt tuae erga me beneuolentiae testimonia; quando ex quo vsque tua virtus in sanctißima Eremo enituit, singulari fuisti erga me affectu; &,ritu antiquo, ex illa assumptus, vt praeficereris, ac regeres Praesul Prouinciae nostrae Metropolim, tum voluisti me cunctantiorem ad te comiter euocatum; tum quanta in me propensione fores, nulla non fecisti occasione perspectum. Deinceps autem aliò transtatus, &in Purpuratum cooptatus Collegium, variisque auctus honoribus, idem erga me perstitisti; neque vnquam remitti quicquam ex pristina illa, ac facillima familiaritate es passus; &plaerumque, absentem licet, haerere me tamen tibi in medullis, praecordiisque significasti.