Latin
ii
Pierre Gassendi, Institutio astronomica ii
Unproofread scanNot analysed yet
Quae commemmo quidem lubens, vt quanta possum animi gratitudine insinuem, nequicquam non esse, quod Te mihi pridem sinuoso fixi in pectore; verùm nihil jucundius est, quam praetere à commeminisse, quod mihi semper peperit insignem vt admirationem, ita venerationem tui. Id autem fuit maximè singularis animi candor, quo, fingere nescius; talem in prospectu, qualem in secessu Te semper praebuisti; ac pro indole generosa, nihil vnquam praeter decorum; pro antiqua fide, nihil praeter fas, &aequum, vnquam praestitisti.