Latin
iii
Pierre Gassendi, Institutio astronomica iii
Unproofread scanNot analysed yet
Heinc fuit semper sincera illa, &sine fuco pietas, qua prisci, ac legitimi in Deum cultus retinentissimus, es semper omnem nouitatem, superstitionemque auersatus; quaque, vt patienter eos nunquam tulisti, qui Religioni praetexerent fucum; sic miro ardore insectatus nouos Alcibiadas, non es passus illos, ob sacra Mysteria pessundata, abire impunè. Heinc vera, germanâque illa commißi gregis sollicitudo, qua, grassante etiam dira pestis lue, ipsi constanter interfuisti, ac foelicitati vertisti posse animam pro eo ponere; raro in hac Dignitate exemplo; ac argumento singulari, nihil Te in speciem fictae pietatis agere: cùm huiusmodi sanè occasione persona eripiatur, res maneat. Heinc illa infracta, celsaque constantia, qua eripi Tibi fortunae bona passus es; ac, tum minoris illa ducens, quam vt Te amisisse quicquam tuum censeres, ne saluis quidem Tibi in alium vi voluisti iuribus; tum superesse Tibi adhuc, quae abundè essent, professus, ea, quae oblata subinde fuere Sacerdotia amplißima, cordatißimè recusasti. Heinc illud propositi tenax, honestoque incoctum pectus, quo, seu in Collegio sacro considens, seu tuo, imô &toti Clero Gallicano praesidens, spectasti semper quicquid dignum Sapiente, bonoque fuit viro: quoque commissa Tibi varia titulis variis Munera, non ad gratiam vnquam, sed proprio delectu, ac provt nota Tibi fuit, cujusque industria semper dispensasti.