Latin
317.1 to 317.4
Pierre Gassendi, Opera omnia. Vol. 1 317.1-4
Unproofread scanNot analysed yet
Iridis, tem adeò pulcram, &concinnam, neque manu opus esse, neque circino, penicilloque vllo? Cur non &Mundus potuerit fabrefieri sine follibus, &incude? Nec verò proptere: manibus Fortunae fabrefactum obiiciant, hor enim iam non quaeritur, sed vis primariae illiu causae, quae nullis vsa sit ferramentis. Cur non eam porrò agnoscamus quae longè superet omnem captum? Minimum quippe natura opus stupendam sapit solertiam; quantò magi tota natura? Scilicet profitebimur non capere nos quâ energiâ, quove artificio formiculae corpus formetur, animetur, discurrat; &cùm vniuersum Mundum contemplabimur, riden tes quaeremus de vi, quae illum creauit, quos vecteis, quas machinas, quos ministros adhi buerit? Certè, vt animalculum vim clamat quâ contextum est, licet nos ratio contexturae siue modus agendi lateat; sic ingens ista ma china vim infinitè potentiorem, perfectioremque confitetur, quâ sit mirificè compacta Gassendi Physica Efficiente Rerum. tametsi mens nostra non capiat quemadmodum compegerit. Vim porrò illam seu Diuinam, seu Deum appellaueris; necesse est tar tam fatearis, quae mentem nostram superet incomprehensibilibus interuallis. Neque enim illam metiri oportet modulo, ac pede particularium causarum, à quibus tamen adhuc mens nostra tantopere dissita est. Heinc sanè, si Gubernator, dum clauum tenens sedet in puppi, ratione longè praestantiore nauim dirigit, quàm iuuenes, qui aut malo scandunt, aut vela vertentes per foros variè cursitant: Si Princeps in Regia quietus nobi liore modo administrat Rempublicam, quàm aut veredarij, aut ministri, qui ipsius iussa vel exportant, vel exsequuntur: si Architectus solâ operis designatione perfectiùs longè operatur, quàm illi variorum ordinum ministri, qui manu, atque instrumentis attingunt ipsam materiam: cur non sit quaedam agendi ratio in illo Mundi Gubernatore, Principe, Architecto adeò eminens, vt quae omnium aliarum rerum excogitari praeclarissima, &absolutissima potest, sit infinitè ipsà inferior? Quare &cùm dixerimus illum solo nutu, atque voluntate condidisse Mundum, haud abs re fe cerimus. Nam &quod isti ampliùs quaerunt quos ergo ministros, quam obedientem materiam habuerit, illud eminentiam attingit quâ antecellit caeteris rebus. Quid enim haberet eximium, si iisdem rebus indigeret, qui bus imbecilli homunciones? Aequum profectò esse videtur, vt illud statuamus discrimer inter excellentem ipsius virturem, &aliarum rerum imbecillitatem, vt materiam creet, potiusquam desideret; vt ministros formet, potiusquam requirat.