Latin
317.5 to 317.7
Pierre Gassendi, Opera omnia. Vol. 1 317.5-7
Unproofread scanNot analysed yet
Nempe, vt quisque artifes tantò habetur solertior, quantò ad opus egregium pauciore &materia, &famulitio indiget; ita Diuinus Artifex solertissimus demùm erit, cùm nullo neque materiae, neque ministrorum, neque organorum apparatu indiguerit Alterum est, quod interrogant, cur Deui tandiu abstinuerit à fabricatione Mundi? Ve rùm ab Agente sapientissimo, potentissimo, ac liberrimo, qualem Deum esse par est, nihil tal est requirendum. Id scilicet quaerunt, cùm accipiunt Mundum à sex millibus annorum creatum; at vides, si creatus fuisset à myriade vsque myriadum annorum; idem omninò fuisse rogaturos; ac rursùm etiam pergendo vlteriùs quocumque demùm tempore creatus fuisse concederetur: siquidem praecessissent semper saecula innumerabilia, quae ansam facerent dubitandi. Itaque vel non est quaerendum cur Mundus productus potiusquam improductus sit; vel productione semel concessa, exi stimandum perinde esse, seu nunc, seu antè, seu post in tanta hac aeternitatis latitudine produ catur. Quippe &quod iam quaeritur, cur ante centum millia annorum idem consilij non ce perit Deus, idipsum quaeri poterit olim de nostris hisce temporibus, post alia annorum centum millia. Ex quo infero satis esse, si dicamus Deum condidisse Mundum quo momento illi placuit infiniti temporis; nam &quod rationem habuerit, licet ea nobis sit incomperta, ex inexhausta sapientia, quâ eaetera agit, coniectandum est.