Latin
CAPVT V
Pierre Gassendi, Opera omnia. Vol. 1 49
Unproofread scanNot analysed yet
Ac obserue solùm traditum ab Aristotele non modò generalem, sed etiam specialem soluendi Sophis mata modum eò redigi, quòd Sophisma verus Elenchus non sit, ac idcircò posset Respondens facilè obseruare eius conclusionem sua propositioni non contradicere, ac vitium proinde latere in praemissis vbi vox, aut res traducta in alium quàm suum significatum, aut sensum fuerit; vnde &nihil oporteat, quàm s conclusionem quidem praescripserit, sumptio nem in qua vitium latere praesumit distingue re, &iuxta significatum, sensúmve Sophistae negare; si non praesenserit, &perductus ad conclusionem fuerit, causari se rem vno sensu proposuisse, Sophistam alio accepisse, quare &eius conclusionem esse aduersum se inanem.